라틴어 문장 검색

nam et alibi dives inaccessos ubi Solis filia lucos et iterum dives quae munera Dido praetermisit cuius rei dives, cum veteres 'dives illius rei' dicerent, quod ipse alibi dives opum variarum et dives pictai vestis et auri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 641a8)
pulcher aquiculus armis ut 'pulcher vestibus', sic 'pulcher armis', hoc est per arma:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6811)
captivo sanguine pro 'captivorum', ut captivi pendent currus, item captivaque vestis congeritur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5201)
Probus vero 'insignibus albis' dicit legendum, ut vestes albas accipiamus, quae sunt sacerdotibus congruae, sicut Statius de Amphiarao dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5392)
sane figurate dixit 'vestem induit', ut exuvias indutus Achillis, cum in usu sit 'induit illa re', ut indutosque iubet truncos hostilibus armis, id est truncos indutos iubet offerri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 763)
arsurasque comas obnubit amictu harum unam, id est de duabus vestibus, induit iuveni, altera caput eius velavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 771)
nam supra duas vestes dixit esse prolatas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 772)
spolia autem cum proprie ea tantum sint quibus hostis spoliari potest, ut lorica vel vestis, abusive iam spolium dicitur quicquid hostibus tollitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 803)
alii autem dicunt [Clytemestram dolore pellicatus, quod conperisset Cassandram a marito electam,] quod in ipso regressu, id est prima die qua domus suae limen ingressus est, [blande suscepisse, cumque ille diis penatibus se sacrificare velle dixisset,] consilio Aegisthi ab uxore vestem accepit clauso capite [et manicis,] qua inplicatus adulteri manibus interiit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2673)
eos enim primos Liberum, quem Osirim appellant, a fratre Typhone per insidias interemptum atra veste luxisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2873)
inde ceteris gentibus traditum ut post interitum proximorum suorum veste mutata lugerent, ita tamen, ut intra annum finiretur luctus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2874)
pro longae tegmine pallae palla proprie est muliebris vestis deducta usque ad vestigia, unde ait 'longae':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5762)
pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum 'pictus tunicas, pictus crurum barbara tegmina', id est habebat vestem phrygionis arte perfectam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7771)
veLati lino atqui fetiales et pater patratus, per quos bella vel foedera confirmabantur, numquam utebantur vestibus lineis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1201)
unde dicemus errore factum, ut linea vestis contra morem adhiberetur ad foedera, quae firma futura non erant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1203)

SEARCH

MENU NAVIGATION