라틴어 문장 검색

Si huic igitur triangulo per tres angulos erigantur lineae et ad unum punctum convertantur, quod est d, ita ut d punctum non sit in plano, sed pendens, illae scilicet lineae ad ipsum erectae verticem et quodammodo cacumen d facient et erit basis a b c unum triangulum, per latera vero tria triangula, id est unum triangulum a d b, aliud vero b d c, tertium c d a.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pyramide, quod ea sit solidarum figurarum principium sicut triangulus planarum 2:6)
Sin vero convertas et inter duos, primum et secundum, parte altera longiores secundum tetragonum ponas, qui in ordine quidem secundus est, sed actu et opere primus, ex duobus parte altera longioribus congregatis et bis multiplicato medio tetragono rursus tetragonus conficitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 30:5)
Si enim ponantur tres termini ij iiij et viij, quemadmodum sunt viij ad iiij ita quattuor ad duo. Atque hoc si convertas, quemadmodum sunt duo ad quattuor, ita erunt quattuor ad viij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 1:4)
Eodem autem modo haec quoque medietas geometricae contraria est, quemadmodum et quinta, propter proportionem differentiarum a minoribus ad maiores terminos conversam.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 3:4)
Haec cum superba uerterit uices dextra
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 1:1)
Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna uertentem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:25)
Uertere praui rabiem Neronis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 15:1)
Currum solitos uertit ad ortus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 33:1)
Circuit et simili conuertit imagine caelum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 17:1)
— Cum deus, inquit, omnia bonitatis clauo gubernare iure credatur eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest quin uoluntaria regantur seque ad disponentis nutum ueluti conuenientia contemperataque rectori sponte conuertant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:19)
Ita fit ut qui probitate deserta homo esse desierit, cum in diuinam condicionem transire non possit, uertatur in beluam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:25)
Uertit herbipotens manus,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 9:1)
Glande pabula uerterant
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 24:1)
Corda uertere non ualent!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 32:1)
Quo pacto defensorum opera uel tota frigeret uel si prodesse hominibus mallet in accusationis habitum uerteretur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION