라틴어 문장 검색

sic Zorsini victo nihil ereptum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장5)
scripsitque Palpellio Histro, qui Pannoniam praesidebat, legionem ipsaque e provincia lecta auxilia pro ripa componere, subsidio victis et terrorem adversus victores, ne fortuna elati nostram quoque pacem turbarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장4)
et Caesar dum suum decus extollit, addidit gloriam victo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장4)
atque interim Felix intempestivis remediis delicta accendebat, aemulo ad deterrima Ventidio , cui pars provinciae habebatur, ita divisis ut huic Galilaeorum natio, Felici Samaritae parerent, discordes olim et tum contemptu regentium minus coercitis odiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장3)
sed tunc ordinum diversa studia, et quae vicerant publice valebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 60장6)
iam primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem appellare ac variis artibus demorari ne cubiculo egrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장2)
socii reges prout bello conduceret parere iussi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 8장3)
ille nihil ex his sponte susceptum, sed principi paruisse defendebat, donec eam orationem Caesar cohibuit, compertum sibi referens ex commentariis patris sui nullam cuiusquam accusationem ab eo coactam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장6)
sed bellum Hermunduris prosperum, Chattis exitiosius fuit, quia victores diversam aciem Marti ac Mercurio sacravere, quo voto equi viri, cuncta [victa] occidioni dantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장3)
praesidium posthac impositum victis excisique luci saevis superstitionibus sacri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장5)
si copias armatorum, si causas belli secum expenderent, vincendum illa acie vel cadendum esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 35장7)
actae ob id de ancillis quaestiones et vi tormentorum victis quibusdam ut falsa adnuerent, plures perstitere sanctitatem dominae tueri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장5)
se tributa ac leges et pro umbra regis Romanum ius victis impositurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장11)
secutaque Neronis oratio ex more, quamvis sontem et defensioni merito diffisum victurum tamen fuisse si clementiam iudicis expectasset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 35장7)
ergo ut in privatis necessitudinibus proxima pignora praevalerent, ita populum Romanum vim plurimam habere parendumque retinenti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION