라틴어 문장 검색

Igitur id structurae vitium, cum primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 10:3)
Quae utraque peccata plerumque vitio domini vel committi vel foveri nihil dubium est, cum liceat aut cavere ne talis praeficiatur negotio, aut iam praepositus ut summoveatur curare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 5:2)
quoniam intra biennium saepius convulsa emoritur,celerius etiam, si eodem tempore stercores et lupino vel faba conseras, ut cum aliquo reditu medearis agri vitio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 13:2)
Ea glabreta signis adhibitis notari convenit, ut suo tempore vitiis eius modi medeamur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 9:1)
Nec nos tamquam optabilis agricolis fallat siligo, nam hoc tritici vitium est et, quamvis candore praestet, pondere tamen vincitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:3)
sunt enim vitia, quorum causa pecus utile sit lavare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 2:4)
Nec dubium, quin sit ea nonnullarum vitium natura, ut pro locorum situ bonitate vini modo vincant modo superentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 7:1)
Multa praeterea genera sunt vitium, quarum nec numerum nec appellationes cum certa fide referre possumus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 29:1)
sed illud in totum praecipere, quod et Celsus ait et ante eum Marcus Cato, nullum genus vitium conserendum esse nisi fama, nullum diutius conservandum nisi experimento,probatum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 31:2)
Nunc prius quam de satione vitium disseram, non alienum puto velut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut ante perpensum et exploratum habeamus an locupletet patrem familiae vinearum cultus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 1:1)
Non quidem suo sed hominum inquit vitio Graecinus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 4:3)
Quemnam igitur existimas vitium numerum intra tantundem temporis interseri posse duorum iugerum malleolis, cum sint ipsa duo iugera unius vitis progenies?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 7:1)
hac vitium genera figuravit, quibus eadem ipsa mater ac parens primum radices velut quaedam fundamenta iecit, ut iis quasi pedibus insisterent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 11:2)
Nam quicquid ex vetere materia relictum erat, depressum atque obrutum celeriter umore putrescebat, proximasque radices teneras et vixdum prorepentes vitio suo enecabat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 4:2)
Nam fragilis est ea parte materia, qua torta et recurvata, cum deponeretur, ceperat vitium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION