라틴어 문장 검색

Adversus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, majus in manu quam in medicamentis praesidium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 2:1)
Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum praesidium sit, quod unicum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 1:5)
In omnique tali morbo magnum ex longa fame praesidium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXV De his, quae cum vulnere loco moventur. 1:4)
"Quantum te principe possim, non longinqua docent, domito quod Saxone Tethys mitior et fracto secura Britannia Picto;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:240)
praesidium legum genitorque vocatur principis et famulum dignatur regia patrem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:43)
quis tale removit praesidium terris?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:146)
arma oneri, fuga praesidio.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:294)
Germania quondam illa ferox populis, quae vis instantibus olim principibus tota poterat cum mole teneri, iam sese placidam praebet Stilichonis habenis, ut nec praesidiis nudato limite temptet expositum calcare solum nec transeat amnem, incustoditam metuens attingere ripam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:158)
credite nunc omnes, quas dira Britannia gentes, quas Hister, quas Rhenus alit, pendere paratas in speculis:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:220)
hanc tamen exiguam miro natura tueri praesidio dignata feram:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice7)
Hispana tibi Germanaque Tethys paruit et nostro diducta Britannia mundo, diversoque tuas coluerunt gurgite voces lentus Arar Rhodanusque ferox et dives Hiberus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:26)
hunc saeva Britannia fudit;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:32)
ruit illa tamen confisa sororum praesidio;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:134)
sentit ferale Britannia murmur et Senonum quatit arva fragor revolutaque Tethys substitit et Rhenus proiecta torpuit urna.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:60)
nunc quoque praesidium Latio non deesset Olympi, deficeret si nostra manus;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:153)

SEARCH

MENU NAVIGATION