라틴어 문장 검색

Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio consule dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre festinante ut continuaret consulatum, obviam eundum pravae cupiditati fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 80:1)
ea fuit causa cur proximo anno C. Poetelius Balbus consul, cum collegae eius M. Fabio Ambusto Hernici provincia evenisset, adversus Tiburtes iussu populi exercitum duceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 100:1)
Fabius collega eius incaute atque inconsulte adversus Tarquinienses pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 153:3)
is cum sibi magistrum equitum A. Cornelium Cossum dixisset, consulari exercitu contentus ex auctoritate patrum ac populi iussu Caeritibus bellum indixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 199:1)
quorum taedio patres L. Cornelium Scipionem interregem concordiae causa observare legem Liciniam comitiis consularibus iussere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 212:1)
P. Valerio Publicolae datus e plebe collega C. Marcius Rutulus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 212:2)
M. Popilius Laenas a plebe consul, a patribus L. Cornelius Scipio datus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 229:1)
dictator L. Furius Camillus dictus, addito magistro equitum P. Cornelio Scipione, reddidit patribus possessionem pristinam consulatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 249:1)
ipse ob id meritum ingenti patrum studio creatus consul collegam Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 249:2)
dictator magistro equitum A. Cornelio Cosso dicto comitia consularia habuit aemulumque decoris sui absentem M. Valerium Corvum - id enim illi deinde cognominis fuit - summo favore populi, tres et viginti natum annos, consulem renuntiavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 274:1)
collega Corvo de plebe M. Popilius Laenas, quartum consul futurus, datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 275:1)
ex interregno, ut id actum videri posset, ambo patricii consules creati sunt, M. Valerius Corvus tertium A. Cornelius Cossus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 296:1)
iussuque populi consules ambo cum duobus exercitibus profecti, Valerius in Campaniam Cornelius in Samnium, ille ad montem Gaurum hic ad Saticulam castra ponunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 340:1)
nam ab Saticula profectus Cornelius consul exercitum incaute in saltum cava valle pervium circaque insessum ab hoste induxit nec prius quam recipi tuto signa non poterant imminentem capiti hostem vidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 374:2)
itaque consuli territo Videsne tu inquit, A. Corneli, cacumen illud supra hostem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 377:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION