라틴어 문장 검색

aedis Iovi Capitolino facta est, quod ante urbem captam vox audita erat adventare Gallos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha18)
Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod in Gallos, ad quos missus erat orator, contra gentium pugnasset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 6:2)
quibus ab contemptu, quod prope omnem deletam a Gallis Romanam iuventutem crederent, ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator terroris intulerat ut vallo se ipsi, vallum congestis arboribus saepirent, ne qua intrare ad munimenta hostis posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 21:1)
vociferatusque de superbia patrum ac crudelitate feneratorum et miseriis plebis, virtutibus eius viri fortunaque, tum vero ego inquit nequiquam hac dextra Capitolium arcemque servaverim, si civem meum tamquam Gallis victoribus captum in servitutem ac vincula duci videam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 143:2)
cum conferendum ad redimendam civitatem a Gallis aurum fuerit, tributo conlationem factam, idem aurum ex hostibus captum in paucorum praedam cessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 152:2)
non speciem agminis Gallorum per Tarpeiam rupem scandentis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 178:2)
species profecto iis ibi truces Gallorum sonumque vocis in oculis atque auribus fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 298:3)
quin ipsi sibi Galli si offerantur illo loco, se ita pugnaturos ut Romae pugnaverint in repetenda patria ut postero die ad Gabios, cum effecerint ne quis hostis qui moenia Romana intrasset nuntium secundae adversaeque fortunae domum perferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 301:1)
pluribus auctoribus magis adducor ut credam decem haud minus post annos ea acta, hoc autem anno in Albano agro cum Gallis dictatore M. Furio signa conlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 459:1)
nec dubia nec difficilis Romanis, quamquam ingentem Galli terrorem memoria pristinae cladis attulerant, victoria fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 460:1)
M. Manlius, qui Capitolium a Gallis defenderat, cum obstrictos aere alieno liberaret, nexos exsolveret, crimine adfectati regni damnatus de saxo deiectus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VI Periocha3)
principio anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam congregari iam fama erat, et de Hernicorum defectione agitata mentio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 3:1)
eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem Anienis castra habuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 82:1)
tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit et quantum maxima voce potuit, quem nunc inquit Roma virum fortissimum habet, procedat agedum ad pugnam, ut noster duorum eventus ostendat utra gens bello sit melior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 84:1)
si tu permittis, volo ego illi beluae ostendere, quando adeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 87:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION