라틴어 문장 검색

Ego tamen commodius puto illud, ut sensus terreni hominis atque animalis et spiritalis accipiam, quos illa diluvii fluenta transcenderint.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:20)
Non puto hoc ita dictum, ut spiritus nomine ventum accipiamus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:3)
correctio autem quasi radicem sui poenitentiam habet, quae poenitentia non potest in turbidis, sed in iis qui spiritalem jam sermonem acceperint, germinare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:10)
Nisi forte hic justi formam declaratam velimus accipere;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:4)
VI), pro specie corporis acceperimus, quid sit denudari corpus intelligamus secundum altiorem scilicet sensum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:4)
Quid igitur tectum humani corporis sit quod clausum in diluvio fuit, nisi forte delectationem accipiamus, quae operiebat hoc corpus nostrum, et quasi tegebat per illum Adae errorem?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:6)
Qui enim in gratia primus post periculum, hic recte praerogativam primi mensis accepit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 4:4)
De mansuetis igitur reptilibus accipe, quae etsi non omnia ventre et pectore repunt sicut colubri, tam exiguos tamen pedes habent, ut repere magis quam ambulare videantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:5)
Ergo venenatorum reptilium similes immundas in corpore accipe passiones, mansuetorum autem decoras.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:6)
nisi viderem ab his qui non libenter accipiunt, posse referri mihi quia non omnia olera escae hominum inveniantur accommoda.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:7)
considera non operationem maledicti nomen accipere, sed quod scriptum est, operari terram.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 5:8)
Omnis nam que improbus quoniam ipse devius disciplinae est, aliorum lapsus non solum pro sui erroris solatio accipit, quod consortes invenerit culpae:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:7)
Quomodo igitur solvitur, nisi juniorem non aetate, non tempore accipias:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 5:10)
idus Octobres, qui eius annum tricensimum terminabat, insolentiae pondera gravius librans, siquid dubium deferebatur aut falsum, pro liquido accipiens et comperto, inter alia excarnificatum Gerontium, Magnentianae comitem partis, exsulari maerore multavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 1:2)
Ut in breve igitur conferam et ostendam qua ex causa omnes vos simul adesse volui, commilitones mei fidissimi, accipite aequis auribus quae succinctius explicabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION