라틴어 문장 검색

Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio conprobato eorum indicio praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 50장1)
Inter bonos et malos discrimen nullum, omnia virtutis praemia ambitio possidet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장39)
Quorum pars spe, alii praemio inducti singulos ex senatu ambiendo nitebantur, ne grauius in eum consuleretur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장11)
Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleuerat, in regnum Adherbalis animum intendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장1)
defensoribus moenium praemia modo, modo formidinem ostentare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장3)
Namque edicto primum adiumenta ignaviae sustulisse:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장3)
civitatis, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia affectare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장3)
Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso uetere consilio nouum quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iurauisset, monere, ne praemia Metelli in pestem conuerteret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장7)
proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장9)
Ne illi falsi sunt, qui diuersissimas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장35)
Nam ubi se flagitiis dedecorauere turpissimi viri, bonorum praemia ereptum eunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장79)
Sed consul, uti statuerat, oppida castellaque munita adire, partim vi, alia metu aut praemia ostentando auertere ab hostibus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장1)
Eo praemio illectus Bocchus cum magna multitudine Iugurtham accedit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장5)
Quam toleravere quidam in obsidionibus, et quod aliud erat illis patientiae praemium quam in arbitrium non cadere victoris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 6:3)
ad hoc praemium laboratur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION