라틴어 문장 검색

" Idem quadam nocte, cum quosdam ex militibus suis exaudisset omnia mala imprecantis regi, qui ipsos in illud iter et inextricabile lutum deduxisset, accessit ad eos, qui maxime laborabant, et cum ignorantis a quo adiuvarentur explicuisset :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 134:1)
' Usque ad ultimum vitae finem in actu erimus, non desinemus communi bono operam dare, adiuvare singulos, opem ferre etiam inimicis senili manu.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 6:6)
Si res publica corruptior est quam ut adiuvari possit, si occupata est malis, non nitetur sapiens in supervacuum nec se nihil profuturus impendet.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 16:3)
Adiuvabo postmodo convicia et plura mihi quam putas obiciam, nunc hoc respondeo tibi :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 88:1)
in extremo abdita iners Senectus adiuvat baculo gradum.
(세네카, Hercules Furens 10:20)
hoc telum Herculem tantum sequetur, hoc quoque acciperes' ait 'si ferre posses, adiuvet domini rogum.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:32)
Tu, fida nutrix, socia maeroris mei variique casus, misera consilia adiuva, est palla nobis, munus aetherium, domus decusque regni, pignus Aeetae datum a Sole generis, est et auro textili monile fulgens quodque gemmarum nitor distinguit aurum, quo solent cingi comae, haec nostra nati dona nubenti ferant, sed ante diris inlita ac tincta artibus, vocetur Hecate, sacra letifica appara:
(세네카, 메데아 10:8)
Per has senectae splendidas supplex comas fessumque curis pectus et cara ubera precor, furorem siste teque ipsa adiuva:
(세네카, 파이드라 3:39)
et adiuvante liberos matre aggredi
(세네카, Thyestes 1131:1)
suppetat hic, piscis calamo praedabor, et ibo mundus demissis institor in tunicis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 229)
Sic fata dolore ingemuit lacrimisque preces adiuvit obortis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 143)
"num Pegasus alis adiuvit, quidquid gradior, pennasque volanti dat?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 229)
cernuus inpexam faciem stetit ore madenti et arentes vitreis adiuvit fletibus undas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem23)
Ruri me esse causaris, cum mihi potius queri suppetat te nunc urbe retineri, iam ver decedit aestati et per lineas sol altatus extremas in axem Scythicum radio peregrinante porrigitur, hic quid de regionis nostrae climate loquar?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 1:1)
taceo deinceps collegisse te privatis viribus publici exercitus speciem parvis extrinsecus maiorum opibus adiutum et infreniores 1 hostium ante discursus castigatis cohercuisse populatibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION