라틴어 문장 검색

Cum autem omnia officia a principiis naturae proficiscantur, ab isdem necesse est proficisci ipsam sapientiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 30:1)
est autem officium, quod ita factum est, ut eius facti probabilis ratio reddi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 75:3)
ex quo intellegitur officium medium quiddam esse, quod neque in bonis ponatur neque in contrariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 75:4)
quod autem ratione actum est, id officium appellamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 75:7)
est igitur officium eius generis, quod nec in bonis ponatur nec in contrariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 75:8)
iudicat igitur, cum agit, officium illud esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 77:2)
quod quoniam numquam fallitur in iudicando, erit in mediis rebus officium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 77:3)
illo enim addito iuste fit recte factum, per se autem hoc ipsum reddere in officio ponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 77:6)
quoniamque non dubium est quin in iis, quae media dicimus, sit aliud sumendum, aliud reiciendum, quicquid ita fit aut dicitur, omne officio continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 77:7)
ita est quoddam commune officium sapientis et insipientis, ex quo efficitur versari in iis, quae media dicamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 77:9)
Sed cum ab his omnia proficiscantur officia, non sine causa dicitur ad ea referri omnes nostras cogitationes, in his et excessum e vita et in vita mansionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 78:1)
in quo enim plura sunt quae secundum naturam sunt, huius officium est in vita manere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 78:2)
in quo autem aut sunt plura contraria aut fore videntur, huius officium est de vita excedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 78:3)
ex quo apparet et sapientis esse aliquando officium excedere e vita, cum beatus sit, et stulti manere in vita, cum sit miser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 78:4)
et saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est convenienter naturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 79:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION