라틴어 문장 검색

nam culpam praesertim deprehensam pertinaciter tueri culpa altera est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 237:3)
nam est utilissimum, frequenter cum aliquo, qui sit studiorum eorundem, sumere materiam vel verae vel etiam fictae controversiae, et diversas partes altercationis modo tueri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 242:3)
ab eo enim, cuius personam tuebimur, incipiendum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 45:3)
ita everso quo defendimur, reliquum est quo premimur, ut cum quaerimus de ambiguis signis cruditatis et veneni, nihil tertium est ideoque utraque pars, quod proposuit, tuetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 83:4)
victo superest, ut tueri se possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 87:2)
utraque enim pars suam expositionem habet atque eam tuetur, ut in lite petitor dicit, Clusinium Figulum filium acie victa, in qua steterat, fugisse, iactatumque casibus variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac patriam suam Marrucinos venisse atque ibi agnosci;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 97:2)
nam dignitas et tuetur reum et nonnunquam ipsa in argumentum facti convertitur, tanquam inde fuerit spes ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 102:5)
Et scriptor quidem semper tueri signatorem necesse habet, signator non semper, nam et decipi potuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 123:2)
tuemur, quod fecimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 168:3)
alterum est defensionis genus, in quo factum per se improbabile adsumptis extrinsecus auxiliis tuemur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 171:1)
In quo genere fortissimum est, si crimen causa facti tuemur, qualis est defensio Orestis, Horatii, Milonis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 171:3)
sed ut qui voluntate nitetur scriptum, quotiens poterit, infirmare debebit, ita, qui scriptum tuebitur, adiuvare se etiam voluntate temptabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 225:1)
ream tuebar, quae subiecisse dicebatur mariti testamentum, et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 119:2)
Et caput quidem tueri facile erat, si hoc diceremus palam, sed peribat hereditas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 120:2)
et qui te, transversa tuentibus hircis, quo, sed faciles risere, sacello.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 213:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION