라틴어 문장 검색

Ceterum inconstantia mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem levioremque reddit ipsa iactatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 14:1)
Medicina aegro, non regio, quaerenda est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 17:6)
Doce me non an fortitudo animal sit, sed nullum animal felix esse sine fortitudine, nisi contra fortuita convaluit et omnis casus, antequam exciperet, meditando praedomuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 27:1)
Quomodo conviviorum luxuria, quomodo vestium aegrae civitatis indicia sunt, sic orationis licentia, si modo frequens est, ostendit animos quoque, a quibus verba exeunt, procidisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 11:5)
Aegro interim nil ventura sanitas prodest, non magis quam currentem luctantemque post multos secuturum menses otium reficit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 26:5)
Sic ab eo, quod vix et aegre movebatur, processimus ad inmobile.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 17:6)
Nemo aegre molitur artus suos, nemo in usu sui haesitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 6:3)
Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco, aliam, cum convaluit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 15:5)
Nullam habet spem salutis aeger, quem ad intemperantiam medicus hortatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 17:3)
non illum Achilles flexit indomitus minis, non ille solus fata qui mundi videt, in nos fidelis augur, in captas levis, non populus aeger et relucentes rogi:
(세네카, 아가멤논 4:11)
Acerba fatu poscis, infaustum iubes miscere laeto nuntium, refugit loqui mens aegra tantis atque inhorrescit malis.
(세네카, 아가멤논 9:3)
Illud unum non differam, falsam opinionem de illo in animis hominum conualuisse.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 20:5)
adeo nullis gaudere ueris sciunt, sed aduersum naturam aliena loco, aut terra aut mare mutata, aegris oblectamento sunt.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 13:9)
adsidebat mulier tristi uultu, adfecta, aegro simillima ipsa, demissis in terram oculis.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 3:3)
aegrum fratrem non uidisti.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION