라틴어 문장 검색

multo edepol si quid faciendumst facere damni mavolo, quam opprobramentum aut flagitium muliebre exferri domo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 3139)
Non miror si quid damni facis aut flagiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 4122)
venter creat omnis hasce aerumnas:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 134)
haec atque horum similia alia damna multa mulierum me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1113)
Toxilvs Qui amans egens ingressus est princeps in Amoris vias, superavit aerumnis suis aerumnas Herculi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 11)
Vin tu illam hodie sine [damno et] dispendio tuo tuam libertam facere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 160)
inest amoris macula huic homini in pectore, sine damno magno quae elui ne utiquam potest.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 1124)
M. Damnum, quod Mercurius minime amat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2189)
condigne haruspex, non homo trioboli, omnibus in extis aibat portendi mihi malum damnumque et deos esse iratos mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 110)
Lycvs Suspendant omnes nunciam se haruspices, quam ego illis posthac quod loquantur creduam, qui in re divina dudum dicebant mihi malum damnumque maximum portendier:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 51)
nam tu quod damni et quod fecisti flagiti populo viritim potuit dispertirier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 523)
Pver Cui servitutem di danunt lenoniam puero, atque eidem si addunt turpitudinem, ne illi, quantum ego nunc corde conspicio meo, malam rem magnam multasque aerumnas danunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 11)
est deus, veneror ut nos ex hac aerumna eximat, miseras inopis aerumnosas ut aliquo auxilio adiuvet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 481)
Ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 3145)
dicam auctionis causam, ut damno gaudeant;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 334)

SEARCH

MENU NAVIGATION