라틴어 문장 검색

ea aetas tua quae cupiditates adulescentiae iam effugerit, ea vita in qua nihil praeteritum excusandum habeas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장7)
nemo scire et omnes adfirmare, donec inopia veri et consensu errantium victus sumpto thorace Galba inruenti turbae neque aetate neque corpore sistens sella levaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 35장2)
Insignem illa die virum Sempronium Densum aetas nostra vidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 43장1)
Piso unum et tricensimum aetatis annum explebat, fama meliore quam fortuna.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 48장1)
dum vigebat aetas militari laude apud Germanias floruit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장10)
primores senatus aetate invalidi et longa pace desides, segnis et oblita bellorum nobilitas, ignarus militiae eques, quanto magis occultare et abdere pavorem nitebantur, manifestius pavidi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장5)
angebant Caecinam nequiquam omnia coepta et senescens exercitus sui fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장2)
et quamquam plus virium, prope duplicatus legionum auxiliorumque numerus erat Valenti, studia tamen militum in Caecinam inclinabant, super benignitatem animi, qua promptior habebatur, etiam vigore aetatis, proceritate corporis et quodam inani favore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장6)
Talia locutus, ut cuique aetas aut dignitas, comiter appellatos, irent propere neu remanendo iram victoris asperarent, iuvenes auctoritate, senes precibus movebat, placidus ore, intrepidus verbis, intempestivas suorum lacrimas coercens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장1)
hunc vitae finem habuit septimo et tricensimo aetatis anno.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장16)
quis ille dies foret quo sexaginta aetatis annos et duos filios iuvenes bello permitteret?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 74장11)
nec minore animo regina Berenice partis iuvabat, florens aetate formaque et seni quoque Vespasiano magnificentia munerum grata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 81장4)
sed procurator aderat Cornelius Fuscus, vigens aetate, claris natalibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장8)
non dignitas, non aetas protegebat quo minus stupra caedibus, caedes stupris miscerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장2)
grandaevos senes, exacta aetate feminas, vilis ad praedam, in ludibrium trahebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION