라틴어 문장 검색

tum primum lex agraria promulgata est, numquam deinde usque ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 445:1)
sed Veiens hostis, adsiduus magis quam gravis, contumeliis saepius quam periculo animos agitabat, quod nullo tempore neglegi poterat aut averti alio sinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 537:1)
tribuni plebem agitare suo veneno, agraria lege;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 579:1)
Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper aures agitante sonitu saeviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 700:2)
eo acrius obstare legi, agitare plebem, tribunos velut iusto persequi bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 132:3)
sed ille maximus terror animos agitabat, quod saepius Quinctius dictitabat se consulum comitia non habiturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 228:1)
hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres territat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 257:1)
Romani civilem esse clamorem atque auxilium adesse inter se gratulantes ultro ex stationibus ac vigiliis territant hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 303:2)
extremo anno agitatum de lege ab tribunis est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 319:1)
versarent in animis secum unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus, atque in medium quid in quaque re plus minusve esset conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 362:1)
id modo plebes agitabat, quonam modo tribuniciam potestatem, munimentum libertati, rem intermissam, repararent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 394:2)
agitatus deinde consiliis ad quae ex omni parte adsentiendo multis auctoribus trepidaverat, senatum postremo vocari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 526:4)
nequiquam territando consules avertere plebem a cura novarum legum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 7:2)
ipse, ut est humanus animus insatiabilis eo quod fortuna spondet, ad altiora et non concessa tendere, et quoniam consulatus quoque eripiendus invitis patribus esset, de regno agitare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 143:1)
Plebs, quamquam agitata multis eo anno et variis motibus erat, nec pluris quam tres tribunos consulari potestate creavit et in his L. Quinctium, Cincinnati filium, ex cuius dictaturae invidia tumultus quaerebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 178:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION