라틴어 문장 검색

qui ut regnare coepit, et avitae gloriae memor et quia proximum regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus aut prave cultis, longe antiquissimum ratus sacra publica ut ab Numa instituta erant facere, omnia ea ex commentariis regis pontificem in album relata proponere in publico iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 335:1)
posse quidem se vetusto iure agere, quod, cum omnes Latini ab Alba oriundi sint, eo foedere teneantur quo ab Tullo res omnis Albana cum coloniis suis in Romanum cesserit imperium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 528:1)
ascani regnum Albae et deinceps Silviorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha2)
consules inde A. Postumius Albus Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 36:1)
Postumius Albus A. Manlius P. Sulpicius Camerinus iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae civitatium instituta mores iuraque noscere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 338:4)
Postumio Albo legato datur media acies tuenda, legatum alterum P. Sulpicium equitibus praeficiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 775:3)
Postumius Albus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 264:2)
placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare ne cui album in vestimentum addere petitionis causa liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 272:1)
Postumius Albus legatus praeficitur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 294:5)
haec locutum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti dant impressionem qua Postumius Albus cohortes obiecerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 305:1)
maxime conspectus ipse est curru equis albis iuncto urbem invectus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 264:1)
Camillus, meliore multo laude quam cum triumphantem albi per urbem vexerant equi insignis, iustitia fideque hostibus victis cum in urbem redisset, taciti eius verecundiam non tulit senatus quin sine mora voti liberaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 321:1)
ita rebus gestis consul advocata contione P. Deci non coeptas solum ante sed cumulatas -nova virtute laudes peragit et praeter militaria alia dona aurea corona eum et centum bubus eximioque uno albo opimo auratis cornibus donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 414:1)
civile ius, repositum in penetralibus pontificum, evolgavit fastosque circa forum in albo proposuit, ut quando lege agi posset sciretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 680:1)
Soram atque Albam coloniae deductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION