라틴어 문장 검색

Nunc vero quae hanc sequitur, geometrica medietas expediatur, quae sola vel maxime proportionalitas appellari potest propterea quod in eisdem proportionibus terminorum vel in maioribus vel in minoribus speculatio ponitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 1:1)
Quare proprie atque convenienter huiusmodi proportionalitas armonica medietas appellatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica armonia 2:8)
Condat stellas luna minores,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 7:1)
Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri nunc procellis ac fluctibus inhorrescere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:17)
itaque nec illae diuitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:12)
Quos uidet condens radios sub undas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 9:1)
unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:5)
In suas condunt animos tenebras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 12:1)
Nam uti cadauer hominem mortuum dixeris, simpliciter uero hominem appellare non possis, ita uitiosos malos quidem esse concesserim, sed esse absolute nequeam confiteri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:5)
cum uero ad ea quae mouet atque disponit refertur, fatum a ueteribus appellatum est. Quae diuersa esse facile liquebit si quis utriusque uim mente conspexerit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:5)
Eadem rapiens condit et aufert
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 32:1)
Quid igitur, inquam, nihilne est quod uel casus uel fortuitum iure appellari queat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:8)
Labienus in equo capite nudo versari in prima acie, simul suos cohortari, nonnumquam legionarios Caesaris ita appellare:
(카이사르, 아프리카 전기 16:1)
Hac necessitate Caesar coactus privatos ambiendo et blande appellando aliquantum numerum frumenti in sua praesidia congesserat.
(카이사르, 아프리카 전기 21:1)
Ex eis centurio legionis xiv 'pro tuo' inquit 'summo beneficio Scipio, tibi gratias ago – non enim imperatorem te appello – quod mihi vitam incolumitatemque belli iure capto polliceris, et forsan isto uterer beneficio, si non ei summum scelus adiungeretur.
(카이사르, 아프리카 전기 45:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION