라틴어 문장 검색

qua re petimus a te facias nos certiores tuae voluntatis in nos, putesne nos tutos fore in tanta frequentia militum veteranorum, quos etiam de reponenda ara cogitare audimus ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 2 2:1)
his rebus ita gestis castra in radicibus Amani habuimus apud aras Alexandri quadriduum et in reliquus Amani delendis agrisque vastandis, quae pars eius montis meae provinciae est, id tempus omne consumpsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 12:1)
in castris ad Aras Alexandri (Cf 4.9) med.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 141)
qui nisi in aram tribunatus confugisset, neque vim praetoris nec multitudinem creditorum nec bonorum proscriptionem effugere potuisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 1:4)
Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio, furta, rapinae, donationes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 1:3)
idcircone exspectata nobilitas armis atque ferro rem publicam reciperavit ut ad libidinem suam liberti servolique nobilium bona fortunas arasque nostras vexare possent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장1)
vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:3)
templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum id ipsum, sed ab uno?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 33장 2:3)
huius vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 38장 1:7)
video sepulcra duo duorum corporum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 2:3)
Orcivios tamen et Matones, Otones, Caepiones, sepulcra, coronas, lacrimas dicimus, quia per aurium iudicium licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 2:3)
similiter in voce sepulcrum (de qua v. orat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말322)
an tu egressus porta Capena cum Calatini Scipionum Serviliorum Metellorum sepulcra vides, miseros putas illos?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 13:10)
idque cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 27:1)
quaere, quorum demonstrentur sepulcra in Graecia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION