라틴어 문장 검색

Quidam ad vulneris novi, quidam ad veteris et purulenti tractationem inspectionemque succidunt ac linquuntur animo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 5:2)
Per lacrimas argumenta desiderii quaerimus et dolorem non sequimur, sed ostendimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 2:3)
Interdicis mihi inspectione rerum naturae, a toto abductum redigis in partem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:1)
Ut ad propositum revertar, huic libertati multum conferet et illa, de qua modo loquebamur, inspectio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 23:1)
Ergo aut non incredibile est bona deo deesse aut hoc ipsum argumentum est bona non esse, quod deo desunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 14:3)
Non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 21:2)
Illud totiens testor, hoc me argumentorum genere non delectari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 1:3)
Causa tibi libertatis fui, ero et argumentum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 2:4)
Durat adhuc perversa recti verecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus, invitus erubesco, quod argumentum est ista, quae probo, quae laudo, nondum habere certam sedem et inmobilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 4:5)
Huius rei argumentum adferebat, quod duas litteras in primo versu posuisset ex industria librorum suorum numerum continentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 40:2)
In quinque enim partes moralia dividunt, ut una sit de fugiendis et petendis, altera de adfectibus, tertia de actionibus, quarta de causis, quinta de argumentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 12:2)
Causae rerum ex naturali parte sunt, argumenta ex rationali.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 12:3)
Quam in tria rursus dividi placuit, ut prima esset inspectio suum cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 14:2)
Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit veritatemque et argumenta eius excussit, post haec quemadmodum discernerentur vitae aut vocis ambigua, in utraque enim falsa veris inmixta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 29:2)
Nam quamvis argumentis collectum sit, quae bona malaque sint, nihilominus habent praecepta partes suas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 33:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION