라틴어 문장 검색

ista tua mediocri eloquentia contenti sumus - idque ex te quaerimus, (ut ne plus nos adsequamur, quam quantulum tu in dicendo adsecutus es), quoniam, quae a natura expetenda sunt, ea dicis non nimis deesse nobis, quid praeterea esse adsumendum putes?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 133:5)
insignia enim virtutis multi etiam sine virtute adsecuti sunt, talium virorum tanta studia adsequi sola virtus potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 13 2:1)
Rosci velut cumulus accedat, nonne cum multa indigna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장 1:4)
Atque haec ego sic accipi volo, non tamquam assecutum esse me credam, sed tamquam assequi laboraverim, fortasse non frustra, si modo tu curam tuam admoveris interim istis, mox iis quae sequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 9:1)
ipsos tamen, qui tradiderunt illa, transcendimus, utique eos, qui prima elementa docuerunt, et quamvis sine illis nemo quicquam adsequi posset, non tamen, quantumcumque quis adsecutus est, infra illos est.
(세네카, 행복론, Liber III 157:3)
quod si nihil eum legatio nostra moverit, at nos, quoniam nobis eum adiungere non possumus, ne hostibus nostris ille adiungi possit, caveamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 84:1)
ego quidem, ut debeo et ut tute mihi praecepisti et ut me pietas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in meis rationibus tibi esse adiungendum putasti sed te non praeterit, quam sit difficile sensum in re publica, praesertim rectum et confirmatum, deponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 8 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION