라틴어 문장 검색

Deferuntur dehinc consensisse Pallas ac Burrus ut Cornelius Sulla claritudine generis et adfinitate Claudii, cui per nuptias Antoniae gener erat, ad imperium vocaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 23장1)
Burrus quamvis reus inter iudices sententiam dixit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 23장5)
urbem princeps lustravit ex responso haruspicum, quod Iovis ac Minervae aedes de caelo tactae erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 24장2)
ille nihil ex his sponte susceptum, sed principi paruisse defendebat, donec eam orationem Caesar cohibuit, compertum sibi referens ex commentariis patris sui nullam cuiusquam accusationem ab eo coactam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장6)
Ergo edixit princeps ut leges cuiusque publici, occultae ad id tempus, proscriberentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장1)
iamque lasciva oscula et praenuntias flagitii blanditias adnotantibus proximis, Senecam contra muliebris inlecebras subsidium a femina petivisse, immissamque Acten libertam quae simul suo periculo et infamia Neronis anxia deferret pervulgatum esse incestum gloriante matre, nec toleraturos milites profani principis imperium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 2장2)
additurum principem defunctae templum et aras et cetera ostentandae pietati.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장13)
nisi quid Burrus et Seneca;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장4)
post Seneca hactenus promptius respiceret Burrum ac sciscitaretur an militi imperanda caedes esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장7)
atque eum auctore Burro prima centurionum tribunorumque adulatio ad spem firmavit, prensantium manum gratantiumque quod discrimen improvisum et matris facinus evasisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장3)
aureum Minervae simulacrum in curia et iuxta principis imago statuerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장2)
nec iam sisti poterat, cum Senecae ac Burro visum ne utraque pervinceret alterum concedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장4)
mox ultro vocari populus Romanus laudibusque extollere, ut est vulgus cupiens voluptatum et, si eodem princeps trahat, laetum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장6)
accesserat cohors militum, centuriones tribunique et maerens Burrus ac laudans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장9)
et senatus ignota sibi esse mandata Claudii et consulendum principem respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 18장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION