라틴어 문장 검색

Interea gelidae secretis rupibus Idae dum sedet et thiasos spectat de more Cybebe Curetumque alacres ad tympana suscitat enses, aurea sanctarum decus inmortale comarum defluxit capiti turris summoque volutus vertice crinalis violatur pulvere murus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:171)
Tum vero cecidere animi tantisque procellis deficiunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:282)
hanc quoque nunc Gildo rapuit sub fine cadentis autumni.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:43)
Umentes iam noctis equos Lethaeaque Somnus frena regens tacito volvebat sidera curru.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:138)
da tangere dextram, qua gentes cecidere ferae.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:145)
sed tantum permitte, cadat.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:204)
summa cadunt subito.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sepulchrum speciosae3)
quae per te cecidit, per te fortuna resurgat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum41)
Carmina per thalamum quamvis festina negare nec volui genero nec potui socero.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae1)
laetantur Amores frenatisque truces avibus per nubila vecti ostentant se quisque deae magnoque tumultu confligunt pronique manus in verbera tendunt atque impune cadunt:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae66)
quod superat, fluvius devexa rupe volutus egerit et campi dorsa recurva petit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus24)
pars cadit adsiduo flatu, pars imbre peresa rumpitur, abripuit partem vitiosa vetustas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix13)
Continuo dispersa vigor per membra volutus aestuat et venas recidivus sanguis inundat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix26)
qui rapido tractu mediis elatus ab Austris, flammiferae patiens zonae cancrique calentis, fluctibus ignotis nostrum procurrit in orbem secreto de fonte cadens, qui semper inani quaerendus ratione latet, nec contigit ulli hoc vidisse caput:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus5)
Quis tibi tunc per membra tremor quantaeque cadebant ubertim lacrimae, cum saeva vocantibus arma iam lituis madido respectans lumina vultu optares reducem galeaeque inserta minaci oscula cristati raperes festina mariti!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae104)

SEARCH

MENU NAVIGATION