라틴어 문장 검색

ad quinquaginta milia peditum caesa eo die dicuntur, equitum tria milia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 499:1)
postero die spoliabant caesorum corpora et captivos contrahebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 501:2)
per eos dies quibus haec gesta sunt, legati Massiliensium nuntiarunt L. Baebium praetorem in provinciam Hispaniam proficiscentem ab Liguribus circumventum, magna parte comitum caesa vulneratum ipsum cum paucis sine lictoribus Massiliam perfugisse et intra triduum exspirasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 680:1)
caesa decem octo milia armatorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 685:2)
alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus venerant, gladiis a velitibus trucidabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 268:1)
protinus ad persequendos hostes mittit, et ipse paulo post tradita captivorum custodia tribunis militum sequitur, debellatum ratus, si in illo pavore quam plurimi caesi forent aut capti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 285:3)
Claudius, qui bis pugnatum in Olympo monte scribit, ad quadraginta milia hominum auctor est caesa, Valerius Antias, qui magis immodicus in numero augendo esse solet, non plus decem milia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 290:1)
postquam primos superasse angustias viderunt, postremos nondum appropinquantes, impedimenta et sarcinas invadunt, caesisque custodibus partim ea quae in plaustris erant diripere, partim sub oneribus iumenta abstrahere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 496:1)
ubi a prima luce, cum iam transcendisset muros miles, usque ad noctem diu anceps proelium tenuerit, ubi plus tria milia hostium sint caesa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 39:1)
ad sex milia hostium sunt caesa, ceteri fusi et fugati castrisque exuti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 220:2)
ad duodecim milia hominum caesa, plus duo capta et castris Romanus potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 227:3)
idem apud Romanos legatos querentes tam crudeliter adversus innoxios Maronitas, tam superbe adversus populum Romanum factum ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum ad se aut quemquam suorum pertinere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 399:1)
nec iure an iniuria caesi sint, argumentari refert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 432:2)
quomodo autem trucidato te ipsi evasuri fuerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 177:4)
diu in medio caesi Celtiberi:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 379:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION