라틴어 문장 검색

"Omitto vetera quae multa sunt, et de deorum natalibus, donis, muneribus neglego carmina poetarum, praedicta etiam de oraculis fata transibo, ne vobis antiquitas nimium fabulosa videatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:11)
"Omnia ista figmenta male sanae opinionis et inepta solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a vobis nimirum credulis in deum vestrum turpiter reformata sunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 3:10)
"vim divinam rationalem, naturam et mundum, interim et fatalem necessitatem deum credit Zenonemque interpretatione physiologica in Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:30)
"Nisi forte iam Iuppiter senuit et partus in Iunone defecit et Minerva canuit antequam peperit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:23)
"Has fabulas et errores et ab inperitis parentibus discimus, et quod est gravius, ipsis studiis et disciplinis elaboramus, carminibus praecipue poetarum, qui plurimum quantum veritati ipsi sua auctoritate nocuerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:1)
"Et tamen admonentur homines doctissimorum libris et carminibus poetarum illius ignei fluminis et de Stygia palude saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus aeternis praeparata, et daemonum indiciis et de oraculis prophetarum cognita, tradiderunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:1)
agrigentinum quidem doctum quendam virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae in rerum natura totoque mundo constarent quaeque moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 31:1)
nec dubitari debet quin fuerint ante Homerum poetae, quod ex eis carminibus intellegi potest, quae apud illum et in Phaeacum et in procorum epulis canuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장3)
Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit Cato!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 2:2)
me quidem ad altiorem memoriam Oedipodis huc venientis et illo mollissimo carmine quaenam essent ipsa haec loca requirentis species quaedam commovit, inaniter scilicet, sed commovit tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 4:4)
Alcmaeo v. Q. Ennius Alexander Magnus 84 23 Alexandrea, urbs Aegypti 183 6 Amynomachus, heres Epicuri 78 18 anapaestum (i. e. carmen anapaestis scriptum) 40 31 Andria v. Menanter poëta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)16)
Orpheum poetam docet Aristoteles numquam fuisse, et hoc Orphicum carmen Pythagorei ferunt cuiusdam fuisse Cerconis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 107:10)
"Si ex oliva modulate canentes tibiae nascerentur, num dubitares quin inesset in oliva tibicini quaedam scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:8)
Atque hoc loco me intuens Utar inquit carminibus Arateis, quae a te admodum adulescentulo conversa ita me delectant quia Latina sunt, ut multa ex is memoria teneam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 104:2)
lapides me hercule omnis flere ac lamentari coegisses, ut totum illud vti lingva nvn- cvpassit non in xii tabulis, quas tu omnibus bibliothecis anteponis, sed in magistri carmine scriptum videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 245:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION