라틴어 문장 검색

Solet autem interdum etiam putris sanies, pessimique odoris descendere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 5:2)
Si diutius aut jacet, aut alioqui jacere consuevit, admovere oportet naribus exstinctum ex lucerna linamentum, vel aliud ex iis, quae foedioris esse odoris retuli, quod mulierem excitet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 3:1)
Praeter haec in omnibus vesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 7:2)
qualia sunt siligo, simila, ova, alica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 2:3)
Lapis etiam qui carnem exedit, quem σαρχοφάγον Graeci vocant, excisus, sic, ut pedes capiat, demissos eos, quum dolent, retentosque ibi levare consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 7:4)
Carnem alit et ulcus implet resina pinea, ochra attice, vel, , cera, butyrum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIV Quae carnem nutriant ut ulcus impleant. 1:1)
Malagmata vero, atque emplastra, pastillique, quos τροχίσχουσ Graeci vocant, quum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odoribus eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVII De mixturis simplicium rerum, et de ratione ponderum. 6:1)
quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet squamae aeris, fuliginis turis, singulorum p. )-(. I. aeruginis p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 1:2)
Putrem vero carnem continet, neque ultra serpere patitur, et leniter exest, mel vel cum lenticula, vel cum marrubio, vel cum oleae foliis, ante ex vino decoctis:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXII De medicamentis quibus aridis utimur. 3:1)
ex quove caro alia parte abscissa, alia dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 11:5)
Cetera intestina icta vel stercus, vel odorem ejus exhibent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 22:6)
Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, livida, aut pallida, aut nigra, aut glutinosa, aut mali odoris, aut quae et ipsum ulcus, et junctam ei cutem erodit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 30:3)
̓Ιχώρ autem pejor est multus, crassus, sublividus aut subpallidus, glutinosus, acer, calidus, mali odoris:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 31:1)
nisi tamen locus hunc odorem excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 31:10)
potest caro alia parte dependens, alia inhaerens;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 39:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION