라틴어 문장 검색

Talibus ira feri postquam commota tyranni nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque quo fuit accinctus, vagina liberat ensem arreptamque coma flexis post terga lacertis vincla pati cogit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:1)
Specus est tenebroso caecus hiatu, est via declivis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:4)
Poscor et ipse meum consensu Laelapa magno (muneris hoc nomen). Iamdudum vincula pugnat exuere ipse sibi colloque morantia tendit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:8)
Rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:10)
Quo postquam venere viri, pars retia tendunt, vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur signa pedum cupiuntque suum reperire periclum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:2)
Dixerat, et summo digitorum vincula collo inicit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 7:1)
vinclis levor ipsa remissis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 26:2)
Non hoc inimica precatur, sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse expetit et vinclo tecum propiore ligari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:10)
Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus, quam tria qui timidus, medio portante catenas, colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit, quam natura prior, saxo per corpus oborto;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 7:1)
dixit et aptabat pallenti vincula collo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:9)
Surgit anus reseratque fores, mortisque paratae instrumenta videns spatio conclamat eodem seque ferit scinditque sinus ereptaque collo vincula dilaniat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 42:2)
Quippe pedum digitos, in quantum est quaeque secuta, traxit et in solidam detrusit acumina terram, utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, crus ubi commisit volucris sensitque teneri, plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:2)
Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro, ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:11)
Tum clipeo genibusque premens praecordia duris vincla trahit galeae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 16:4)
iamque parabantur captivis vincla lacertis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 60:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION