라틴어 문장 검색

frustra enim esset artis effectus si omnia coacta mouerentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:7)
Ac uires animi mouens
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 31:1)
Hac itaque ratione multiplices cognitiones diuersis ac differentibus cessere substantiis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 1:2)
Sensus enim solus cunctis aliis cognitionibus destitutus immobilibus animantibus cessit, quales sunt conchae maris quaeque alia saxis haerentia nutriuntur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 1:3)
Si igitur uti rationis participes sumus ita diuinae iudicium mentis habere possemus, sicut imaginationem sensumque rationi cedere oportere iudicauimus sic diuinae sese menti humanam summittere rationem iustissimum censeremus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:11)
<10> Item, omne quod movetur post quietem, reducitur ad motum continuum qui semper est:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:1)
quoniam quod aliquid quandoque moveatur, quandoque quiescit, non potuit contingere ex causa immobili;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:2)
non enim quaelibet immobilitas quies est, sed immobilitas eius quod natum est moveri, ut scribitur III Physicorum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 81:3)
Et ante motum primum non erat aliquod mobile natum moveri, et dico ante in duratione.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 81:4)
Itaque castra cum movere vellet, subito ex oppido erupit multitudo atque equitatus subsidio uno tempore eis casu succurrit qui erat missus a Iuba ad stipendium accipiendum, castraque unde Caesar egressus et iter facere coeperat, occupant et eius agmen extremum insequi coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 6:1)
Ianuariis inde movit et pervenit ad oppidum Leptim liberam civitatem et immunem.
(카이사르, 아프리카 전기 7:2)
castra movet;
(카이사르, 아프리카 전기 9:3)
Cum utrimque exspectatio fieret neque Caesar sese moveret et cum suorum paucitate contra magnam vim hostium artificio magis quam viribus decernendum videret, subito adversariorum equitatus sese extendere et in latitudinem promovere collesque complecti et Caesaris equitatum extenuare simulque ad circumeundum comparare se coeperunt.
(카이사르, 아프리카 전기 14:1)
qui equites Iuliani pauci multitudine hostium defessi equis convulneratis paulatim cedere, hostis magis magisque instare.
(카이사르, 아프리카 전기 15:3)
Caesar in opere milites adhortari neque adversariorum copiis moveri.
(카이사르, 아프리카 전기 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION