라틴어 문장 검색

solus Dolabella Cornelius dum antire ceteros parat absurdam in adulationem progressus, censuit ut ovans e Campania urbem introiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장6)
quod perinde censeo ac si lege maiestatis teneretur.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장9)
'Ceteris forsitan in rebus, patres conscripti, magis expediat me coram interrogari et dicere quid e re publica censeam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장1)
nec tamen repertum nisi ut effigies principum, aras deum, templa et arcus aliaque solita censerent, nisi quod M. Silanus ex contumelia consulatus honorem principibus petivit dixitque pro sententia ut publicis privatisve monimentis ad memoriam temporum non consulum nomina praescriberentur, sed eorum qui tribuniciam potestatem gererent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 57장2)
at Q. Haterius cum eius diei senatus consulta aureis litteris figenda in curia censuisset deridiculo fuit senex foedissimae adulationis tantum infamia usurus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 57장3)
crebrescebat enim Graecas per urbes licentia atque impunitas asyla statuendi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장2)
censuerat L. Apro- nius ut fetiales quoque iis ludis praesiderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 64장4)
ceterum tempora illa adeo infecta et adulatione sordida fuere ut non modo primores civitatis, quibus claritudo sua obsequiis protegenda erat, sed omnes consulares, magna pars eorum qui praetura functi multique etiam pedarii senatores certatim exsurgerent foedaque et nimia censerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장2)
ille multum de clementia principis praefatus aqua atque igni Silano interdicendum censuit ipsumque in insulam Gyarum relegandum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 68장3)
non quidem sibi ignara quae de Silano vulgabantur, sed non ex rumore statuendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장5)
non enim debere eripi patribus vim statuendi neque tantum maleficium impune habendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장3)
ita donum apud Antium statuitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장4)
et censuere patres effigiem Seiano quae apud theatrum Pompei locaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장7)
et severius acturos si vallum statuatur procul urbis inlecebris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 2장4)
egressi consules firmatos adloquio adulescentulos deductosque ante Caesarem statuunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION