라틴어 문장 검색

septimum primum pilum iam Tullius ducebat, neque erat in exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, vir factis nobilior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 124:1)
is praecedens militum agmen ad tribunal pergit mirantique Sulpicio non turbam magis quam turbae principem Tullium, imperiis oboedientissimum militem, si licet, dictator, inquit condemnatum se universus exercitus a te ignaviae ratus et prope ignominiae causa destitutum sine armis oravit me ut suam causam apud te agerem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 125:1)
orationem Tulli exceperunt preces multitudinis, et undique ut signum daret, ut capere arma iuberet, clamabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 134:1)
dictator quamquam rem bonam exemplo haud probabili actam censebat, tamen facturum quod milites vellent in se recepit, Tulliumque secreto quaenam haec res sit aut quo acta more percontatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 135:1)
Tullius magno opere a dictatore petere ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neve imperatoriae maiestatis crederet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 136:1)
adfirmata certe eo casu Tulli apud dictatorem fides est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 139:2)
Tullium nomine increpans rogitansque sicine pugnaturos milites spopondisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 146:1)
Tullius, de quo ante dictum est, exclamat aspice, imperator inquit, quemadmodum exercitus tuus tibi promissa praestet, piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 162:3)
sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu avertere hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 163:1)
ceterum cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus censuram se petere C. Marcius Rutulus, qui primus dictator de plebe fuerat, concordiam ordinum turbavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 224:1)
nec variatum comitiis est, quin cum Manlio Naevio censor Marcius crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 227:1)
itaque cum omnia ea, sicut gesta erant, per tribunos comperta haberet et aetate et usu doctus, quippe qui iam quartum consul esset dictatorque et censor fuisset, optimum ratus differendo spem quandocumque vellent consilii exsequendi militarem impetum frustrari, rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno post praesidia hibernatura - divisa enim erant per Campaniae urbes, manaverantque a Capua consilia in exercitum omnem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 439:1)
tertiam, ut alter utique ex plebe - cum eo ventum sit ut utrumque plebeium fieri liceret - censor crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 182:1)
censores addiderunt Q. Publilius Philo Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 252:3)
nec nomen tantum Potitiorum interisse sed censorem etiam memori deum ira post aliquot annos luminibus captum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 419:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION