라틴어 문장 검색

Quae primae copiae flumen a Delta transire et Mithridati occurrere potuerunt, proelium commiserunt festinantes praeripere subsequentibus victoriae societatem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:6)
Quod risi locorum notitia reliqui se texissent partimque in navis quibus flumen transierant recepissent, funditus deleti essent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:9)
Celeriore fluminis Nili navigatione rex est usus, in quo magnam et paratam classem habebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:4)
Caesar eodem itinere uti noluit, ne navibus in flumine dimicaret, sed circumvectus est eo mari, quod Africae partis esse dicitur, sicuti supra demonstravimus;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:5)
unum latus erat adiectum flumini Nilo, alterum editissimo loco ductum, ut partem castrorum obtineret, tertium palude cingebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:9)
Inter castra et Caesaris iter flumen intercedebat angustum altissimis ripis, quod in Nilum influebat, aberat autem ab regis castris milia passuum circiter VII.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:1)
Rex cum hoc itinere venire Caesarem comperisset, equitatum omnem expeditosque delectos pedites ad id flumen misit qui transitu Caesarem prohiberent et eminus ex ripis proelium impar inirent:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:2)
una, quam liberum accessum habere demonstravi, altera, quae mediocre intervallum inter castra et flumen Nilum habebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:7)
plurimum proficiebant in repellendis vulnerandisque nostris, qui regione fluminis Nili propugnabant:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:9)
diversis enim telis nostri figebantur, adversi ex vallo castrorum, aversi ex flumine, in quo multae naves instructae funditoribus et sagittariis nostros impugnabant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:10)
Quod periculum plerique Alexandrini fugientes acervatim se de vallo praecipitarunt in eam partem quae flumini erat adiuncta.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 31:5)
Cassius his rebus incensus movet castra et postero die Segoviam ad flumen Singiliense venit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:13)
Cassius eo biduo circiter IIII milia passuum a Corduba citra flumen Baetim in oppidi conspectu loco excelso facit castra;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 59:4)
Cassius, quo bono valebat Marcellumque infirmum esse sciebat, aggressus equitatu legionarios se recipientis compluris novissimos in fluminis ripis interfecit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:5)
Cum hoc detrimento quid transitus fluminis viti difficultatisque haberet cognitum esset, Marcellus castra Baetim transfert, crebroque uterque legiones in aciem educit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION