라틴어 문장 검색

partitionum, cum res ea quae proposita est quasi in membra discerpitur, ut si quis ius civile dicat id esse quod in legibus, senatus consultis, rebus iudicatis, iuris peritorum auctoritate, edictis magistra- tuum, more, aequitate consistat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:2)
Abalienatio est eius rei quae mancipi est aut traditio alteri nexu aut in iure cessio inter quos ea iure civili fieri possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 3:4)
Harum exempla, ut reliquorum locorum, paulo ante posui equidem ex iure civili;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 14장 3:3)
Neque enim tu is es quem nihil nisi ius civile delectet, et quoniam haec ita ad te scribuntur, ut etiam in aliorum manus sint ventura, detur opera, ut quam plurimum eis quos recta studia delectant prodesse possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 19장 1:3)
alterum de maiore et minore, ut si quaeratur eloquentiane pluris sit an iuris civilis scientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 3:3)
qui enim satis viderit, id quod est luce clarius, animo et corpore consumpto totoque animante deleto et facto interitu universo illud animal, quod fuerit, factum esse nihil, is plane perspiciet inter Hippocentaurum, qui numquam fuerit, et regem Agamemnonem nihil interesse, nec pluris nunc facere M. Camillum hoc civile bellum, quam ego illo vivo fecerim Romam captam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:5)
qui cum cetera litteris mandarent, alii ius civile, alii orationes suas, alii monumenta maiorum, hanc amplissimam omnium artium, bene vivendi disciplinam, vita magis quam litteris persecuti sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 5:6)
id enim licere dicimus, quod cuique conceditur). utrum tandem beatior C. Marius tum, cum Cimbricae victoriae gloriam cum collega Catulo communicavit, paene altero Laelio - nam hunc illi duco simillimum - , an cum civili bello victor iratus necessariis Catuli deprecantibus non semel respondit, sed saepe:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 55:11)
bellum cīvīle reī pūblicae imminet.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Scintilla epistolam ad Quīntum scrībit28)
rēspūblica in bellum cīvīle lābēbātur, sīcut Flaccus praedīxerat.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat3)
cum victōriam reportāverimus, lībertāte populō Rōmānō restitūtā, bella cīvīlia cōnfecta erunt.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī19)
Exhilaratus ego non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod fortuna me a turpissima suspicione dimiserat, negavi circuitu agendum, sed plane iure civili dimicandum, ut si nollent alienam rem domino reddere, ad interdictum venirent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 13:5)
Ecce belli civilis ingens opus quisquis attigerit, nisi plenus litteris, sub onere labetur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:9)
civiles acies iam tum spectare putares.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:5)
Exuit omnes quippe moras Caesar, vindictaeque actus amore Gallica proiecit, civilia sustulit arma.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION