라틴어 문장 검색

Exuit hic umero pharetram lentosque retendit arcus, inque solo, quod texerat herba, iacebat et pictam posita pharetram cervice premebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:2)
Illud erat tempus, quo te pastoria pellis texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae, alterius dispar septenis fistula cannis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:1)
Qui simul intravit rorantia fontibus antra, sicut erant, viso nudae sua pectora nymphae percussere viro, subitisque ululatibus omne implevere nemus circumfusaeque Dianam corporibus texere suis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 22:3)
vosne, acrior aetas, o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere, non thyrsos, galeaque tegi, non fronde, decebat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:5)
Festum celebrare sacerdos inmunesque operum famulas dominasque suorum pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos iusserat, et saevam laesi fore numinis iram vaticinatus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:2)
nutu signisque loquuntur, quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 8:8)
Exigit indicii memorem Cythereia poenam, inque vices illum, tectos qui laesit amores, laedit amore pari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 20:1)
est in parte rubor, violaeque simillimus ora flos tegit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 24:5)
Ille cavis velox adplauso corpore palmis desilit in latices, alternaque bracchia ducens in liquidis translucet aquis, ut eburnea siquis signa tegat claro vel candida lilia vitro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:12)
pars ima cavatur fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas, summa riget frontemque in apertum porrigit aequor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 49:2)
Arboreae frondes auro radiante nitentes ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 64:4)
Aversa est et castos aegide vultus nata Iovis texit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 78:7)
cum tectam stramine vidit forte casam parvasque fores pulsavit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 44:2)
at inde prodit anus divamque videt, lymphamque roganti dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 44:3)
nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 53:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION