라틴어 문장 검색

Hanc itaque videlicet mundi animam, quasi tertiam a Deo, et noun (gr.) personam distinguens, prolixiori ac diligentiori descriptione prosequens, eam tam in seipsam quam in effectis suis integerrima designatione declarat, juxta quam et nos Spiritum sanctum modo secundum effecta operum suorum dicere solemus, modo secundum naturalem bonitatis ejus affectum, quem in seipso ab aeterno habuit, sicut diligentius postmodum distinguemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:8)
Nunc autem illa Platonis verba de anima mundi diligenter excutiamus, ut in eis Spiritum sanctum integerrime designatum esse agnoscamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 38:1)
Dicit itaque Plato hanc ante mundi constitutionem factam sive genitam a Deo esse, in quo Spiritus sancti perpetuam processionem, qua ex Deo Patre est, nobis, ni fallor, insinuat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:1)
Bene autem Spiritum sanctum animam mundi quasi vitam universitatis posuit, cum in bonitate Dei omnia quodammodo vivere habeant, et universa tanquam viva sint apud Deum, et nulla mortua, hoc est nulla inutilia, nec etiam ipsa mala, quae optime per bonitatem ipsius disponuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:1)
Quod vero dicit Deum excogitasse tertium animae genus, quod animam mundi dicimus, tale est ac si tertiam a Deo et noo (gr.) personam astruat esse Spiritum sanctum in illa spirituali divina substantia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:8)
Tale quippe est quod dicit animam ex hoc et illo constare, tanquam si diceret ipsam sic tam hoc quam illud in se habere, ut ipsa animae substantia et individua et quodammodo dividua sit. Nam et Spiritus sanctus et in seipso simplex omnino substantia est, et ex natura divinitatis omnis invariabilis atque incommutabilis in seipso perseverat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:12)
Unde et in laude divinae sapientiae spiritus et unicus, et multiplex, et discurrens, et stabilis esse describitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:14)
Dicit itaque philosophus animam ipsam esse ex individua semperque in suo statu perseverante substantia, itemque, alia quae inseparabilis comes corporum per eadem corpora se scindere putatur, quia Spiritus sanctus et hujusmodi est qui ex suo statu, quem in seipso non in effectis suis habet, omnino simplex esse, atque incommutabilis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:1)
et quodammodo multiplex esse secundum effecta putatur, quod est seipsum in corpora scindere, secundum quod ipsa videlicet anima inseparabilis comes est corporum, cum hanc scilicet multiplicitatis scissuram nullo modo quantum ad seipsam habere possit, sed, ut dictum est, quantum ad effecta suorum videlicet distributione donorum, cum etiam isti gratiam, aliam illi tribuat, et seipsum singulis non aequaliter vel eodem modo conferat, ut hinc quoque alium spiritum iste, alium ille habere dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:2)
Egregie quoque putari dictum est et non esse, quia si vere ac proprie loquamur, non est haec multiplicitas spiritus, sed effectorum ipsius, cum eum videlicet in hoc uno multiplicem dicamus, quia multiplicia facit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:3)
In qua quidem, ut ita dicam, mistura Spiritus sancti proprietas distinguitur, et integre videtur expressa tam in seipso quam in effectis, ut dictum est, suis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:6)
Dicit itaque quia Deus hoc tertium substantiae genus, ita ut dictum est, mistum, locavit medium inter utramque substantiam, individuam scilicet atque dividuam, quia cum sit ipse spiritus ex Deo, tanquam ab ipso procedens, utrumque eorum ab ipso habet agi a quo esse habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:7)
Cujus, inquit, pars idem per diversum vocetur, cum videlicet spiritus ille et idem sit in substantia cum Deo et noo (gr.), id est cum Patre et Filio, et diversus in proprietate personae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 42:3)
Quod si parva fidelibus videantur, quae juxta philosophos de virtute diximus harmonica, nisi et sacrae Scripturae testimonio id confirmemus, occurrat memoriae qualiter spiritu malo in Saul irruente, actum est prudentium virorum consilio vim harmonicae suavitatis non ignorantium, ut vesaniae tantae stimulis Davidici moduli mederentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:11)
Ex quo praecipue traditur quam naturalis sit harmonica modulatio, quae ita naturam ejus suavitate sui componere ac reparare valet, ut maligni quoque spiritus tormenta eam perturbare non queant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION