라틴어 문장 검색

ne istuc Iuppiter optimus maximus sirit, urbem auspicato deis auctoribus in aeternum conditam huic fragili et mortali corpori aequalem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 428:2)
Pleminius quique in eadem causa erant, postquam Romam est ventum, extemplo in carcerem conditi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 313:1)
lustrum conditum serius quia per provincias dimiserunt censores, ut civium Romanorum in exercitibus quantus ubique esset referretur numerus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 514:1)
lustrum a censoribus conditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIX Periocha23)
hominibus acceptis et in carcerem conditis, auro argentoque reddito gratiae legatis actae, atque insuper munera data ac naves quibus in Hispaniam reverterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 283:1)
Punico ad secundum bellum finitum - aeque multa volumina occupasse mihi quam occupaverint quadringenti octoginta septem anni a condita urbe ad Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 5:1)
anno quingentesimo quinquagesimo primo ab urbe condita, P. Sulpicio Galba C. Aurelio consulibus, bellum cum rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 40:1)
horum prodigiorum causa decemviri libros adire iussi, et novemdiale sacrum factum, et supplicatio indicta est atque urbs lustrata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 89:1)
C. Livius praefectus Romanae classis, cum quinquaginta navibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius orae convenire iusserat apertas naves quae ex foedere debebantur, Siciliam inde petit fretoque Messanam praetervectus, cum sex Punicas naves ad auxilium missas accepisset et ab Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exegisset naves, lustrata classe ad Lacinium, altum petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 468:1)
vere primo Ephesum consul venit, acceptisque copiis ab L. Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites habuit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 130:3)
principio deinde veris lustrato exercitu profectus die octavo Apameam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 445:1)
lustrum a censoribus conditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha9)
hostiis maioribus consules procurarunt urbemque lustraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 233:2)
forte lustrandi exercitus venit tempus, cuius sollemne est tale:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 59:1)
quo lustratus exercitus, quo inter divisam victimam, praelatis omnium, qui umquam fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praevecti sumus, et secutum est Macedonum agmen:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 159:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION