라틴어 문장 검색

"ara mihi posita est parvo coniuncta sacello:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권156)
Hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes hac ave sunt facti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:4)
neque enim coniunctior ulla Cecropidis hac est tellus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 42:8)
Gaudia testantur socii clamore secundo victricemque petunt dextrae coniungere dextram inmanemque ferum multa tellure iacentem mirantes spectant, neque adhuc contingere tutum esse putant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 44:1)
Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit Eurydicenque suam iam tutus respicit Orpheus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 8:2)
dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma, arma capessamus coniunctaque tela feramus!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:15)
Quod si vera licet mihi dicere, quaeritur istis, quam mihi, maior honos, coniunctaque gloria nostra est, atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:21)
Tu tamen exemplo non tangeris arboris huius concubitusque fugis nec te coniungere curas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:5)
Ille quidem potuit portas inrumpere apertas, sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo nemo mihi est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 48:6)
Apud sedem consociationis compendiatis litteris FAO appellatae etiam est effatus, “ex effectibus industriae cultus […] verum damnum oriri posse oecologicum”, quandoquidem palam significabat “hominum agendi modum necessario instanterque mutari funditus debere”, cum “perquam mirae scientiae progressiones, mirifica technicae inventa, extraordinaria oeconomica incrementa, nisi cum vero sociali moralique progressu coniungeretur, verterent tandem adversus hominem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 7:3)
Quapropter “naturae corruptio cum cultura arte coniungitur quae humanum convictum fingit”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 9:3)
Eadem sollicitudine coniuncti
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 10:1)
11. Eius testimonio apertum est etiam integram oecologiam sibi vindicare patefactionem in quasdam rationes, quae scientiarum exactarum vel biologiae sermonem transgrediuntur nosque hominis essentiae coniungunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:1)
Eius agendi modus multo plus valuit quam intellectuale quiddam oeconomicumve, quandoquidem, quod ad eum attinebat, omnis creatura ipsi soror erat, ei affectus vinculo coniuncta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:4)
Contra autem si cum omnibus exsistentibus nos arte coniungi animadvertimus, sobrietas et cura sua sponte manabunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION