라틴어 문장 검색

Constat enim omnes urbes in alicuius dei esse tutela, moremque Romanorum archanum et multis ignotum fuisse ut, cum obsiderent urbem hostium eamque iam capi posse confiderent, certo carmine evocarent tutelares deos:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 2:1)
et ex his quae nobis nota sunt Maronem huius disciplinam iuris nescisse constabit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 2:2)
in convivio vero Didonis, quod tantum regium constat, non etiam sacrum, fuisse, apud humanam mensam in triclinio, non in templo, quia non erat religiosa sed usurpata libatio, solam fecit libasse reginam, in cuius persona nulla observationis necessitas et multa ad usurpandum in potestate permissio.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:2)
Nam, ut primum de frondis genere dicamus, constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram Maximam coronari, sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Aventino Lauretum coepit virere, quam rem docet Varro Humanarum libro secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 3:3)
Et certe satis constat contendere eum cum ipso histrione solitum, utrum ille saepius eandem sententiam variis gestibus efficeret an ipse per eloquentiae copiam sermone diverso pronuntiaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 12:2)
Aesopum vero ex pari arte ducenties sestertium reliquisse filio constat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 14:1)
quos Murenas cognominatos, quod hoc pisce effusissime delectati sint, satis constat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 1:2)
Huius Hirri villam, quamvis non amplam aut latam, constat propter vivaria quae habuit quadragies HS.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 10:3)
Constitit in digitos extemplo adrectus uterque apud illum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 5:2)
Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni forsitan alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 18:2)
Cum igitur constet Gargara nunc pro montis cacumine nunc pro oppido sub eodem monte posito accipienda, Virgilius non de summo monte sed de oppido loquitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 9:1)
Et omnem quidem illam Mysiam opimis segetibus habitam satis constat, scilicet ob humorem soli.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 10:1)
sed constat illum de Euripide traxisse, qui in fabula Troadibus inducit Apollinem, cum Troia capienda esset, ista dicentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 7:2)
— Mundus caeli vastus constitit silentio, Et Neptunus saevus undis asperis pausam dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:5)
Constitere amnes perennes, arbores vento vacant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION