라틴어 문장 검색

Illo genitore creatis, qui vocat auroram caeloque novissimus exit, (cura mihi pax est) pacis mihi cura tenendae coniugiique fuit, fratri fera bella placebant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 37:4)
Forte revertentes Phoebus Maiaque creatus, ille suis Delphis, hic vertice Cylleneo, videre hanc pariter, pariter traxere calorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 38:3)
solis Telamone creato Laerteque fuit tantae fiducia laudis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 65:3)
Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, nobilitate potens essem, Telamone creatus, moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit litoraque intravit Pagasaea Colcha carina.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 5:1)
Quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus gestasset laeva taurorum tergora septem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 30:6)
Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem esse nec indomitae deberi praemia dextrae, ipse quoque haec peteret, peteret moderatior Aiax Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus, nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem Meriones, peteret maioris frater Atridae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 31:5)
Tam duo diversa populi de parte feroces bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras exercent alasque adversaque pectora iactant inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto corpora seque viro forti meminere creatas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:5)
Viderat a veteris generosam sanguine Teucri Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus, viderat et totis perceperat ossibus aestum luctatusque diu, postquam ratione furorem vincere non potuit, supplex ad limina venit et modo nutrici miserum confessus amorem, ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae, et modo de multis blanditus cuique ministris sollicita petiit propensum voce favorem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 81:1)
Palladis exemplo de me sine matre creata carmina sunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 147)
genito sum fratre creatus, qui tribus ante quater mensibus ortus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 104)
Homo haud se ipsum creat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 9:9)
Creator nos non relinquit, numquam decedit suo de amoris proposito, non paenitet eum nos creavisse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 19:2)
Circulum creat vitiosum qui graviorem etiam reddit condicionem sicque facultatem afficiet essentialibus opibus utendi veluti aqua potabili, energia et agrorum fetu regionum calidiorum atque ex parte biodiversitatem orbis terrarum pessumdabit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:2)
Augmentum gradus maris, exempli gratia, condiciones potest creare extremae gravitatis si pensitatur quartam partem gentium orbis prope mare vivere vel in vicinia maris atque maiorem megalopolium partem in regionibus locari litoralibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:7)
Quoniam creaturae cognatione quadam inter se continentur, unaquaeque affectu admirationeque est ponderanda, et nos omnes, quippe qui creati simus, alii aliis indigemus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 55:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION