라틴어 문장 검색

dixisse enim nullam breviorem esse cognitionem quam inter patrem et filium, paucisque transigi verbis posse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 515:2)
averterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos, et potius unum tot Claudiis deprecantibus condonarent quam propter unius odium multorum preces aspernarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 643:1)
cognitio vacantium militiae munere post bellum differtur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 286:2)
fama fuit quosdam ex Fidenatium iuventute participes eius populationis fuisse, cognitioque eius rei L. Sergio et Q. Servilio et Mam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 322:2)
itaque ne penes ipsos culpa esset cladis forte Gallico bello acceptae, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum reiciunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 405:1)
ego tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam de eo de quo rettulistis paucis peragam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 108:1)
nam et Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod obicere ultra possim?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 347:1)
res mihi duplicem defensionem praebet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 360:3)
mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 623:1)
plus crimina eo die quam defensio valuisset, ni altercationem in serum perduxissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 632:1)
si neutrum eorum foret, cognitionem placere senatui reservari et, ut omnia in integro manerent, praesidia quae in iis urbibus sint deduci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 330:2)
vis hanc formulam cognitionis esse ut, uter timuerit ne alter dignior videretur regno is consilium opprimendi fratris iudicetur cepisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 155:1)
utrum momento illo horae accusatorem audirem an defensionem meditarer?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 192:1)
ceterum praeoccupatis non auribus magis quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et deprecatio legatorum respuebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 148:2)
eorum cognitionem esse debere, quibus dilectus quibusque bellum mandatum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 342:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION