라틴어 문장 검색

neque enim est una lex defensionis certumque praescriptum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 173:1)
quodsi pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, miscenda sit an separanda narratio, cum ipsa condicione causae deliberandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 190:1)
inseremus expositioni et brevem, cum res poscet, defensionem et factorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 197:4)
An non M. Tullius circa verbera civis Romani brevissime movet adfectus, non solum condicione ipsius, loco iniuriae, genere verberum, sed animi quoque commendatione?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 202:1)
de illo quoque genere defensionis plerique dubitant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 263:1)
Sed quotiens hac, de qua loquor, duplici defensione utemur, id laborandum est, ut in illam partem sequentem fides ex priore ducatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 267:3)
de quo ne inviti iudices audiant et aversi, frequentius sunt admonendi, secuturam defensionem probitatis et dignitatis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 269:2)
quae cum receperit, etiam verecundiae defensioni facilior erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 271:1)
Quibus demonstratis, non modo in exsequendo suas quisque vires debet adhibere, sed etiam inveniendo similia, ut quaeque condicio litium poscet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 10:3)
offerre suum sine illa condicione, ut vel adversarius iuret, fere improbum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 25:2)
qui non recipiet, et iniquam condicionem et a multis contemni iurisiurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti, qui deos agere rerum humanarum curam negarent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 27:1)
itaque hominem quidem malum occupaturum hanc condicionem fuisse, se autem probare malle quae adfirmet, quam dubium cuiquam relinquere, an peierarit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 29:3)
quod insectationis genus et permixtum defensioni legimus in orationibus plurimis et separatim editum, sicut in Vatinium testem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 37:2)
quae sunt variae et pro condicione cuiusque litis aut litigatoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 55:2)
condicionis etiam distantia, nam clarus an obscurus, magistratus an privatus, pater an filius, civis an peregrinus, liber an servus, maritus an caelebs, parens liberorum an orbus sit, plurimum distat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 120:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION