라틴어 문장 검색

Nam reliqua rerum tuarum post te alium atque alium dominum sortientur, hoc numquam tuum desinet esse si semel coeperit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 4:2)
nam cetera fragilia et caduca non minus quam ipsi homines occidunt desinuntque.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 4:2)
Hoc fructu tanto tam parato desine studia tua infinita ista cunctatione fraudare;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 8:1)
Sumus tamen solito rariores, quod initium est gradatim desinendi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 14:3)
desines mirari, cum cognoveris gratiam villae, opportunitatem loci, litoris spatium.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 1:2)
lata post apotheca et horreum, sub hoc triclinium, quod turbati maris non nisi fragorem et sonum patitur, eumque iam languidum ac desinentem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 13:3)
Tum ego 'Desino' inquam, 'patres conscripti, putare me iustas excusationis causas attulisse.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 4:3)
Nam postquam desiimus facere laudanda, laudari quoque ineptum putamus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 3:3)
Et sane quae sunt commodissima desinunt videri, cum paria esse coeperunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 6:2)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
Post utramque cryptoporticum, unde triclinium desinit, incipit porticus ante medium diem hiberna, inclinato die aestiva.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 31:1)
ab illo ad senatum remissi non destiterunt.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 2:2)
postulaverunt, omnes heredes agere cogerentur, cum detulissent omnes, aut sibi quoque desistere permitteretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 10:2)
Licet etiam utramque in partem - ut soles - disputes, ex altera tamen fortius, ne me suspensum incertumque dimittas, cum mihi consulendi causa fuerit, ut dubitare desinerem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 16:1)
Recordare quid quaeque civitas fuerit, non ut despicias quod esse desierit;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION