라틴어 문장 검색

Nam multa me movent ut nonnihil suspicer ea omnia ex viribus quibusdam pendere posse, quibus corporum particulae per causas nondum cognitas vel in se mutuo impelluntur & secundum figuras regulares cohaerent, vel ab invicem fugantur & recedunt:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:32)
Quippe cum demonstratam a me figuram Orbium caelestium impetraverat, rogare non destitit ut eadem cum Societate Regali communicarem, Quae deinde hortatibus & benignis suis auspiciis effecit ut de eadem in lucem emittenda cogitare inciperem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:2)
At postquam Motuum Lunarium inaequalitates aggressus essem, deinde etiam alia tentare caepissem quae ad leges mensuras Gravitatis & aliarum virium, ad figuras a corporibus secundum datas quascunque leges attractis describendas, ad motus corporum plurium inter se, ad motus corporum in Mediis resistentibus, ad vires, densitates & motus Mediorum, ad Orbes Cometarum & similia spectant, editionem in aliud tempus differendam esse putavi, ut caetera rimarer & una in publicum darem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:3)
Superficies autem ob dissimilitudinem figurarum ut plurimum inaequales sunt;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 32:5)
ad latera vasis, figuram concavam induens, (ut ipse expertus sum) et incitatiore semper motu ascendet magis & magis, donec revolutiones in aequalibus cum vase temporibus peragendo, quiescat in eodem relative.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:8)
Nam suppetunt argumenta partim ex motibus apparentibus, qui sunt motuum verorum differentiae, partim ex viribus quae sunt motuum verorum causae & effectus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:4)
Motus autem veros ex eorum causis, effectibus & apparentibus differentijs colligere, & contra, ex motibus seu veris seu apparentibus, eorum causas & effectus, docebitur fusius in sequentibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:15)
Quantitas motus quae colligitur capiendo summam motuum factorum ad eandem partem, & differentiam factorum ad contrarias, non mutatur ab actione corporum inter se.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 21:1)
differentia motuum factorum in contrarias partes manebit eadem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 22:7)
ita summae motuum conspirantium 15 + 1 vel 16 + 0, differentiae contrariorum 17 - 1 & 18 - 2 semper erunt partium sexdecim ut ante concursum & reflexionem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 23:13)
antea, & motibus perpendicularibus mutationes aequales in partes contrarias tribuendae sunt sic, ut summa conspirantium & differentia contrariorum maneat eadem quae prius.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 24:6)
Nam differentiae motuum tendentium ad eandem partem, & summae tendentium ad contrarias, eadem sunt sub initio in utroq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 31:1)
casu (ex hypothesi) & ex his summis vel differentiis oriuntur congressus & impetus quibus corpora se mutuo feriunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 31:2)
A congressu & collisione corporum nunquam mutabatur quantitas motus quae ex summa motuum conspirantium & differentia contrariorum colligebatur. Namq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:37)
Quantitates, ut & quantitatum rationes, quae ad aequalitatem dato tempore constanter tendunt & eo pacto propius ad invicem accedere possunt quam pro data quavis differentia;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION