라틴어 문장 검색

Nec illud tertium laudationum genus est difficile, quod ego initio quasi a praeceptis nostris secreveram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:1)
Tum ille 'ut ita ista esse concedam,' inquit 'Antoni, quae sunt valde secus, quid mihi [tu] tandem hodie aut cuiquam homini quod dici possit reliquisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 365:1)
Tum Caesar 'si, quod difficilius est, id tibi reliquit, est nobis' inquit 'causa, cur te audire cupiamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:1)
et reliquos sensus voluptates oblectant dispares, ut sit difficile iudicium excellentis maxime suavitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:5)
quod quale sit, non est meum dicere, propterea quod minime sibi quisque notus est et difficillime de se quisque sentit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 33:2)
Tam facilis est tota res, ut mihi permirum saepe videatur, cum difficilius intellegatur, quid patronus velit dicere, quam si ipse ille, qui patronum adhibet, de re sua diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 49:3)
vere an secus nihil ad hoc tempus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 66:4)
Hic Crassus 'hoc tibi' inquit 'Catule, primum persuadeas velim, me non multo secus facere, cum de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi de histrione dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 83:1)
neque enim apud homines res est ulla difficilior neque maior neque quae plura adiumenta doctrinae desideret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 84:7)
Difficile enim dictu est, quaenam causa sit, cur ea, quae maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime commovent, ab eis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:1)
eadem sunt membra in utriusque disputatione, sed paulo secus a me atque ab illo partita ac tributa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 119:2)
Itaque ipse Aristoteles cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod [ipse] suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente totam formam prope disciplinae suae versumque quendam Philoctetae paulo secus dixit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:1)
ut mihi non sit difficile periclitari et aut statim percipere ista, quae tu verbis ad caelum extulisti, aut, si non potuerim, tempus non perdere, cum tamen his nostris possim esse contentus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 146:2)
Non est res tam difficilis quam necessaria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 176:3)
usus autem gravissimus et in hoc toto dicendi studio difficillimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 209:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION