라틴어 문장 검색

si mixtum vitium habet, occurrendum subinde vehementiori malo.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 56:3)
Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 3:1)
aliasque potius observationes adhibendas esse, ad quas dirigi curantis consilium debeat:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 2:2)
neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, Caput I. De morborum generibus. 3:2)
Neque dubium est, quin vix quisquam, qui non dissimulavit, sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 7:4)
Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium dirigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 8:5)
Neque hercule satis est, ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum, et ad eum dirigere curationem;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 11:1)
et, nisi occurritur, tollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 1:4)
Quod si mali plus est, et vera phthisis est, inter initia protinus occurrere necessarium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 8:1)
atque hinc dextra recurvatum in imo dirigitur, qua excernit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 9:3)
Praecipuum vero est ad resolvenda quae adstricta sunt, mollienda quae dura sunt, dirigenda quae coeunt, id quod ad Polyarchum auctorem refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 10:1)
Sive autem capitis dolores, sive ulcera, sive lippitudo, sive spiritus difficultas, sive intestinorum tormenta, sive inflammatio vulvae est, sive coxa, sive jecur, aut lienis, aut latus torquet, sive vitio locorum aliquo prolabitur et obmutescit, occurrit dolori per quietem ejusmodi catapotium.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 4:1)
Si quando autem ulcera oris cancer invasit, primum considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 1:1)
Medici vero propositum est, ut eum manu dirigat vel in caput, vel etiam in pedes, si forte aliter compositus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 4:1)
sinistra intus posita infantem ipsum, simulque dirigere eum debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION