라틴어 문장 검색

Altera a sensu et particularibus excitat axiomata, ascendendo continenter et gradatim, ut ultimo loco perveniatur ad maxime generalia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 41:4)
Utraque via orditur a sensu et particularibus, et acquiescit in maxime generalibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 47:1)
quia ex paucis collectae, iisque maxime quae familiariter occurrunt, intellectum statim perstringunt, et phantasiam implent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 58:2)
Falso enim asseritur, sensum humanum esse mensuram rerum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 84:2)
Intellectus humanus illis, quae simul et subito mentem ferire et subire possunt, maxime movetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 96:1)
Est autem aeque imperiti et leviter philosophantis, in maxime universalibus causam requirere, ac in subordinatis et subalternis causam non desiderare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:13)
aut quia plurimum in illis operae posuerunt, iisque maxime assueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:3)
id quod maxime conspicuum cernitur in Aristotele, qui naturalem suam philosophiam logicae suae prorsus mancipavit, ut eam fere inutilem et contentiosam reddiderit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:5)
quae aut ex praedominantia, aut ex excessu compositionis et divisionis, aut ex studiis erga tempora, aut ex objectis largis et minutis, maxime ortum habent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 118:2)
Verba autem plerunque ex captu vulgi induntur, atque per lineas vulgari intellectui maxime conspicuas res secant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:6)
Idola theatri, sive theoriarum, multa sunt, et multo plura esse possunt, et aliquando fortasse erunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:1)
Primi generis exemplum in Aristotele maxime conspicuum est, qui philosophiam naturalem dialectica sua corrupit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:1)
si, manente et loco et specie, qualitate mutetur, hoc alterationem esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:7)
si vero ex illa mutatione moles ipsa et quantitas corporis non eadem maneat, hoc augmentationis et diminutionis motum esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:8)
si eatenus mutentur, ut speciem ipsam et substantiam mutent, et in alia migrent, hoc generationem et corruptionem esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION