라틴어 문장 검색

eoque fit, ut capite ligni corpus umeri inpulsum in suam sedem modo cum sono, modo sine hoc compellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장18)
Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est uel calorem mouentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 34:6)
sed oriuntur quoque eo tempore febres incertae, lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci *φ*θ*ι*σ*ι*ν nominant, urinae difficultas, quam *σ*τ*ρ*α*ν*γ*ο*υ*ρ*ι*α*ν appellant, tenuioris intestini morbus quem ileon nominant, leuitas intestinorum, qui lienteria uocatur, coxae dolores, morbi comitiales.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 8:2)
Fereque eo modo dempta materia, superioribus partibus leuatis, morbum ipsum mollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 9:1)
si illud incidit, hoc non secutum est, inutile est eo die balineum perunguendusque is leniter et auferendus est, uitandumque omni modo frigus, et abstinentia utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 6:2)
Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 2:2)
Atque hoc quoque quaeritur, utrum tot horae expectandae sint, quot febrem habuerunt, an satis sit primam partem earum praeteriri, quo[d] aegris iucundius insidat si interdum non uacat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 18:1)
Nam quo celerius eiusmodi tempestates corpiunt, eo maturius auxilia etiam cum quadam temeritate rapienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 2:1)
Fere uero antiqui tales aegros in tenebris habebant, eo quod is contrarium esset exterreri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid iudicabant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 5:1)
quod quidam utique uitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 2:3)
Illud quoque in omnibus stomachi uitiis praecipiendum est, [ut] quo modo se quisque aeger refecerit, eo ut sanus utatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 3:5)
eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos uis pestifera huc se inclinat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 1:4)
Aut eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 19:6)
deinde quicquid aridum est et intentione quadam proximum quoque locum male habet, usque eo [sanum corpus] concidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 71:3)
deinde ex eo id carcinoma, quod sine ulcere est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION