라틴어 문장 검색

Animadvertitur nonnumquam ardor personae humanae quodvis privilegium negandi, atque pro aliis speciebus decertatur, quod non efficimus tuendae inter homines paris dignitatis gratia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:4)
Quodvis cuiuslibet creaturae tormentum “humanae dignitati est contrarium”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:4)
Christiana traditio numquam absolutum inviolabileque agnovit ius privatae proprietatis, atque sociale munus extulit cuiusvis privatae proprietatis generis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:5)
Acceptabile non videtur iter educativum ad personas infirmas accipiendas quae inter nos sunt, quaeque nonnumquam molestae vel importunae sunt, cum embryo humanus non custoditur, etiamsi eius adventus causa sit incommodorum et difficultatum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 158:2)
Attamen etiamsi homo in plantarum animaliumque provincia agere eaque, cum necessarium sit, ad suam vitam, adhibere potest, Catechismus docet experimenta in animalia exercita esse tantum legitima “si intra rationabiles permaneant limites et ad vitas humanas curandas conferant vel salvandas”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 171:2)
Quivis usus et experimentum “integritatis creationis religiosam postulat observantiam”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 171:5)
132. Hoc in rerum contextu oportet quaevis consideratio collocetur actionis hominis in plantarum animaliumque provincia, quae hodie mutationes geneticas implicat, biotechnologia effectas, ut possibilitates adhibeantur rebus materialibus insitae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 173:1)
Quemadmodum quivis animans est bonus et in se ipso admirabilis quia creatura est Dei, idem evenit toti animantium congruenti universitati in loco quodam definito, quod ut systema operatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 184:4)
Etiamsi haud conscii huius rei sumus, ex hac congrua structura pendemus ipsa pro nostra exsistentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 184:5)
Hoc modo quivis locus iam non est infernus et in contextum convertitur vitae dignae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 194:6)
Si per obiectivam notitiam grave et insanabile damnum providetur, etsi demonstratio certa non est, quodvis tamen propositum impediendum est aut immutandum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 239:4)
Primum gratitudinem et liberalitatem implicat, id est ut mundus uti donum agnoscatur e Patris amore acceptum, cui inde sequuntur gratuitae dispositiones renuntiationis magnanimique gestus, etiamsi nemo eos videat et agnoscat:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 280:2)
Etiamsi quotidie oriebatur sol, plane intellegebatur lucem toti hominis exsistentiae eum adferre non posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:8)
Dei Verbum etiamsi novitatem et necopinata secum fert, minime a Patriarchae experientia est aliena.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:2)
Quandoquidem nempe omnes fidei articuli in unum coalescunt, si unus eorum negatur, etiamsi quidam ex iisdem minoris momenti videantur, idem est ac si eorum complexus deleatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION