라틴어 문장 검색

utrumque nomen ex Graeco creditur fluxisse, nam ἐγκωμιαστικόν aut ἐπιδεικτικόν dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 59:3)
fortasse corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum id proprie sit, quod ex eo, de quo quaeritur, natum sub oculos venit) ut sanguis e caede, ita illa ex impudicitia fluere videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 91:3)
omnia autem credibilia, in quibus pars maxima consistit argumentationis, ex huiusmodi fontibus fluunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 112:3)
ea porro sunt, genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnunquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 118:1)
feratur ergo non semitis sed campis, non uti fontes angustis fistulis colliguntur sed ut beatissimi amnes totis vallibus fluunt, ac sibi viam, si quando non acceperit, faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 380:1)
nam cum etiam veros dolores mitiget tempus, citius evanescat necesse est illa, quam dicendo effinximus, imago;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 46:1)
quod intelligimus quodque a dicentibus desideramus, id erit, quod ante omnia bonitate commendabitur, non mite ac placidum, sed plerumque blandum et humanum et audientibus amabile atque iucundum, in quo exprimendo summa virtus ea est, ut fluere omnia ex natura rerum hominumque videantur utque mores dicentis ex oratione perluceant et quodammodo agnoscantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 86:1)
nec undecunque causa fluxit, ibi culpa est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 161:2)
verum et ipse rex decennii bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam atque sibi esse malorum causam negat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 176:1)
neque ignoro quosdam esse, qui curam omnem compositionis excludant, atque sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis virilem esse contendant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 260:1)
ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto, quae connexa est et totis viribus fluit, fragosa atque interrupta melior oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 264:1)
In Herodoto vero cum omnia (ut ego quidem sentio) leniter fluunt, ipsa διάλεκτοσ habet iucunditatem, ut latentes etiam se numeros complexa videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 275:3)
sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora his vincula quam nulla sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 277:3)
totus vero hic locus non ideo tractatur a nobis, ut oratio, quae ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 369:1)
haec enim lenis et fluens contextus decet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 384:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION