라틴어 문장 검색

ergo προ`σ ἀντιδιαστολήν saevi maris, quod exercitationi militibus erat, ait 'diis et ventis secundis' esse pugnatum, ut tempestatem quidem Agrippa non timuerit, sed favor divinus maria constraverit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 68211)
durum a stirpe genus Italiae disciplina et vita laudatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6001)
unde et sectas dicimus habitus animorum et instituta philosophiae circa disciplinam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1076)
nam 'nodus' proprie est densa peditum multitudo, sicut 'turma' equitum, ut lectum est in disciplina militari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4284)
secundum physicam disciplinam dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 514)
alii 'equos et tela, quibus spoliaverat hostem' ad Pallantem volunt tantum pertinere, quia in antiquis disciplinis relatum est, quae quisque virtute ornamenta consecutus esset, ut ea mortuum eum condecorarent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 805)
post bellator equus militaris enim disciplinae fuit, ut equus usque ad sepulchrum duceretur, armiger perversa arma gestaret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 891)
legio autem habebat decem cohortes, sexaginta centurias, licet in his rebus accessu temporis ducum varietas semper mutaverit militiae disciplinam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4639)
et secundum rhetoricam disciplinam dicit se verba invenire non posse, quibus eius exprimat laudes, cum dixerit 'o decus Italiae, virgo':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5082)
sed disciplinam caerimoniarum secutus est, ut orientem spectare diceret eum qui esset precaturus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1723)
sane hoc ad auguralem pertinet disciplinam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 153)
gressus glomerare ut cum disciplina incedat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1171)
'oblitum' quasi exercitationis et virium, quem securitas et amor corru- perit, adeo ut nec crederet hostem esse rediturum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2363)
"Cum igitur aut fortuna certa aut incerta natura sit, quanto venerabilius ac melius antistitem veritatis maiorum excipere disciplinam, religiones traditas colere, deos, quos a parentibus ante inbutus es timere quam nosse familiarius, adorare, nec de numinibus ferre sententiam, sed prioribus credere, qui adhuc rudi saeculo in ipsius mundi natalibus meruerunt deos vel faciles habere vel reges!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 6장 1:1)
"numquam tamen in hac impietatis disciplina simulatae philosophiae nomine atque auctoritate pollebunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION