라틴어 문장 검색

nam quod ad eas civitates attineret quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem, averso Philippo in Romanum bellum, intercepisset, id vero ferendum non esse, Romanos per tot annos terra marique tanta pericula ac labores exhausisse, Antiochum belli praemia habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 487:1)
non agros inde populari sed urbium opes exhaurire licebit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 157:2)
et L. Quinctio fratri, legato et praefecto classis, scribit ut onerarias ex omni Graeciae ora eodem contraheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 577:1)
deinde postquam professionibus detecta est aeris alieni per hanc fraudem contracti, M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate patrum plebem rogavit, plebesque scivit, ut cum sociis ac nomine Latino creditae pecuniae ius idem quod cum civibus Romanis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 69:1)
navigia parva in stationem occultam agri Argivi contraxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 301:1)
et priusquam qualia propinquis castris solent contraheretur certamen, nox intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 323:3)
cum omnes tuas contraxeris vires, divisa classe partem Corcyrae in statione habebis, ne transitus Romanis liber ac tutus pateat, partem ad litus Italiae, quod Sardiniam Africamque spectat, traicies;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 88:1)
quod ubi vidit Romanus, vela contrahit malosque inclinat et simul armamenta componens opperitur insequentes naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 492:1)
mox idem et qui prope terram cum Eumene contraxerant certamen fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 503:3)
digitium L. Apustium C. Fabricium Luscinum, qui ex ora maritima undique naves Brundisium contraherent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 39:2)
restat ergo ut maneas in Asia, et rursus in hiberna copiae reductae omisso bello exhauriant commeatibus praebendis socios, deinde, si ita visum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus novum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur, ante hiemem diis volentibus perfecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 215:1)
Antiochus non civitatium modo quae circa se erant contrahebat praesidia, sed ad Prusiam Bithyniae regem legatos miserat litterasque, quibus transitum in Asiam Romanorum increpabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 281:1)
atque inde in Cappadociam ad Ariarathen, qui auxilia accerserent, et quocumque alio poterat, ad copias contrahendas, in unum iam consilium, ut acie dimicaret, intentus misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 353:1)
postero die spoliabant caesorum corpora et captivos contrahebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 501:2)
consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia vado superari amnis non poterat et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 138:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION